Haller's Concordance: REDDES
- de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi Ex. 22:30
- sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo Dt. 24:13
- sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum Dt. 24:15
- sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui 3 Ki. 2:7
- rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes Job 22:27
- et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum Ps. 62:12
- qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi Jer. 32:18
- THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum Lam. 3:64
- iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua Mt. 5:33