Haller's Concordance: ARCEM
- cepit autem David arcem Sion haec est civitas David 2 Ki. 5:7
- dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 1 Par. 11:5
- misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis Pr. 9:3
- et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem 1 Ma. 1:35
- et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt 1 Ma. 6:26
- et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum 1 Ma. 9:52
- in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas 1 Ma. 11:20
- et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem 1 Ma. 11:21
- et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus 1 Ma. 13:50
- et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant 1 Ma. 13:53
- et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei 1 Ma. 15:28
- sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 2 Ma. 5:5