Haller's Concordance: REDDITE
- si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis 1 Ki. 6:3
- vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam 4 Ki. 12:7
- reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis 2 Esd. 5:11
- cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere Tob. 2:21
- vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili Ps. 76:11
- adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel Jer. 50:29
- dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo Mt. 22:21
- respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo Mk. 12:17
- et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo Lk. 20:25
- reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem Rom. 13:7
- reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum Apoc. 18:6