Haller's Concordance: REDEMIT
- sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti Dt. 7:8
- propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui Dt. 13:5
- non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante Ps. 78:42
- et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici Ps. 106:10
- dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos Ps. 107:2
- et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:24
- propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet Isa. 29:22
- laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur Isa. 44:23
- egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob Isa. 48:20
- gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem Isa. 52:9
- in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi Isa. 63:9
- redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris Jer. 31:11
- Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno Gal. 3:13