Haller's Concordance: REDEMPTOR
- scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim Job 19:25
- sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus Ps. 19:14
- et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum Ps. 78:35
- noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel Isa. 41:14
- haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes Isa. 43:14
- haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus Isa. 44:6
- haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum Isa. 44:24
- redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel Isa. 47:4
- haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas Isa. 48:17
- haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te Isa. 49:7
- et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob Isa. 49:26
- quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur Isa. 54:5
- in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus Isa. 54:8
- et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus Isa. 59:20
- et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob Isa. 60:16
- tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum Isa. 63:16
- redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis Jer. 50:34
- RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae Lam. 3:58