Haller's Concordance: REDUXIT
- ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius Ex. 15:19
- egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens Ruth 1:21
- nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit David 1 Ki. 30:19
- egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David 2 Ki. 3:26
- et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam 3 Ki. 13:19
- invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus 4 Ki. 20:11
- omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam 2 Par. 25:24
- me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare Tob. 12:3
- et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto. 3 Esd. 1:38