Haller's Concordance: REFRIGERIUM
- inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium Ps. 66:12
- dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis Wis. 2:1
- cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire Isa. 28:12
- haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus Jer. 6:16
- et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium, 3 Esd. 4:62