Haller's Concordance: REFUGIUM
- Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me 2 Ki. 22:3
- ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae Ps. 59:16
- erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae Ps. 94:22
- montes excelsi cervis petra refugium ericiis Ps. 104:18
- Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit Jer. 16:19
- tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 1 Ma. 10:14
- et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus 2 Ma. 5:9