Haller's Concordance: REGALIBUS
- [Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.] Esther 5:1
- omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit Wis. 18:15
- haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos. 3 Esd. 1:8
- nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia. 3 Esd. 6:21
- et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini. 3 Esd. 8:68