Haller's Concordance: REGERE
- det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui 1 Par. 22:12
- monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere Tob. 10:13
- Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Dan. 13:5
- adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo Acts 20:28
- et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt Rom. 15:12
- si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 1 Tim. 5:4