Haller's Concordance: REGIA
- obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos Num. 21:22
- de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia 2 Par. 9:11
- Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. Esther 1:7
- et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti 1 Ma. 3:32
- statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos Acts 12:21