Haller's Concordance: ARCUM
- arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram Gen. 9:13
- sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis Gen. 27:3
- nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum 1 Ki. 18:4
- et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum 2 Ki. 1:18
- docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 2 Ki. 22:35
- unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 3 Ki. 22:34
- porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo 4 Ki. 9:24
- et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas 4 Ki. 13:15
- dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis 4 Ki. 13:16
- filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam 1 Par. 5:18
- fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin 1 Par. 8:40
- tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin 1 Par. 12:2
- hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 2 Par. 17:17
- fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum Job 20:24
- non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum Ps. 7:12
- quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde Ps. 11:2
- docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea Ps. 18:34
- heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via Ps. 37:14
- conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni Ps. 46:9
- dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur Ps. 58:7
- filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli Ps. 78:9
- vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo Sir. 43:12
- et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus Jer. 9:3
- haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum Jer. 49:35
- praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit Jer. 50:14
- adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel Jer. 50:29
- arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon Jer. 50:42
- non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius Jer. 51:3
- DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam Lam. 2:4
- DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam Lam. 3:12
- et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam Ezec. 39:3
- et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis Ezec. 39:9
- et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel Osee 1:5
- et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter Osee 2:18
- et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam Amos 2:15
- suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae Hab. 3:9
- quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium Zach. 9:13
- et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret Apoc. 6:2