Haller's Concordance: REGNAVERUNT
- reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii Gen. 36:31
- ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent Osee 8:4
- et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis Apoc. 20:4
- superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea. 4 Esd. 11:34