mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra Gen. 36:33
cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum Gen. 36:34
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith Gen. 36:35
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha Gen. 36:36
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth Gen. 36:37
isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab Gen. 36:39
et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon Josu. 13:10
omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit Josu. 13:12
omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae Josu. 13:21
et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium Judg. 4:2
regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis Judg. 9:22
filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super Israhel 1 Ki. 13:1
quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David 2 Ki. 2:10
filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit2 Ki. 5:4
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam 2 Ki. 5:5
et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo 2 Ki. 8:15
misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron 2 Ki. 15:10
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias 3 Ki. 1:13
et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante 3 Ki. 1:18
dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus 3 Ki. 2:11
dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt 3 Ki. 11:42
super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 3 Ki. 12:17
dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo 3 Ki. 14:20
porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama Ammanites 3 Ki. 14:21
dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo 3 Ki. 14:31
igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam 3 Ki. 15:1
tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom 3 Ki. 15:2
in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda 3 Ki. 15:9
et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom 3 Ki. 15:10
Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis 3 Ki. 15:25
interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo 3 Ki. 15:28
anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis 3 Ki. 15:33
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo 3 Ki. 16:6
anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis 3 Ki. 16:8
inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo 3 Ki. 16:10
anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum 3 Ki. 16:15
praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri 3 Ki. 16:22
anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis 3 Ki. 16:23
Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis 3 Ki. 16:29
dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eo 3 Ki. 22:40
triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai 3 Ki. 22:42
mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium 4 Ki. 1:17
Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis 4 Ki. 3:1
cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo 4 Ki. 8:15
anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda 4 Ki. 8:16
triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem 4 Ki. 8:17
et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo 4 Ki. 8:24
anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae 4 Ki. 8:25
viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel 4 Ki. 8:26
festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu 4 Ki. 9:13
et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo 4 Ki. 10:35
dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria 4 Ki. 10:36
eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram 4 Ki. 11:3
anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 4 Ki. 12:1
anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis 4 Ki. 13:1
anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis 4 Ki. 13:10
mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eo 4 Ki. 13:24
anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda 4 Ki. 14:1
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem 4 Ki. 14:2
dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo 4 Ki. 14:16
anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno 4 Ki. 14:23
dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eo 4 Ki. 14:29
anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae 4 Ki. 15:1
sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem 4 Ki. 15:2
et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo 4 Ki. 15:7
anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus 4 Ki. 15:8
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria 4 Ki. 15:13
anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria 4 Ki. 15:17
anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio 4 Ki. 15:23
anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis 4 Ki. 15:27
anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda 4 Ki. 15:32
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 4 Ki. 15:33
et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo 4 Ki. 15:38
anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda 4 Ki. 16:1
viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius 4 Ki. 16:2
dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo 4 Ki. 16:20
anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis 4 Ki. 17:1
anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda 4 Ki. 18:1
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae 4 Ki. 18:2
cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo 4 Ki. 19:37
dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo 4 Ki. 20:21
duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba 4 Ki. 21:1
dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo 4 Ki. 21:18
viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba 4 Ki. 21:19
sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo 4 Ki. 21:26
octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath 4 Ki. 22:1
viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna 4 Ki. 23:31
viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma 4 Ki. 23:36
decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem 4 Ki. 24:8
vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna 4 Ki. 24:18
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 1 Par. 1:44
cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum 1 Par. 1:45
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 1 Par. 1:46
cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 1 Par. 1:47
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 1 Par. 1:48
mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor 1 Par. 1:49
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 1 Par. 1:50
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem 1 Par. 3:4
laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit1 Par. 16:31
regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo 1 Par. 18:14
igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel 1 Par. 29:26
et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus 1 Par. 29:27
venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel 2 Par. 1:13
regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis 2 Par. 9:30
super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 2 Par. 10:17
confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis 2 Par. 12:13
et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo 2 Par. 12:16
anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam 2 Par. 13:1
tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam 2 Par. 13:2
et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in pace 2 Par. 14:5
regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel 2 Par. 17:1
regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Selachi 2 Par. 20:31
triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 21:5
triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum 2 Par. 21:20
filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri 2 Par. 22:2
fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram 2 Par. 22:12
septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 2 Par. 24:1
viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem 2 Par. 25:1
sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem 2 Par. 26:3
viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 2 Par. 27:1
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 27:8
dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo 2 Par. 27:9
viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius 2 Par. 28:1
igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae 2 Par. 29:1
duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 33:1
viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 33:21
octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 34:1
viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem 2 Par. 36:2
viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo 2 Par. 36:5
octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini 2 Par. 36:9
viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 36:11
In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias: Esther 1:1
regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum Ps. 47:8
Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur Ps. 93:1
dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate Ps. 96:10
Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae Ps. 97:1
Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra Ps. 99:1
et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo Isa. 37:38
quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus Isa. 52:7
quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius Jer. 22:11
et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda Jer. 37:1
filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna Jer. 52:1
et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 1 Ma. 1:1
et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 1 Ma. 1:8
et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum 1 Ma. 1:11
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia 1 Ma. 6:2
anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic 1 Ma. 7:1
et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic 1 Ma. 10:1
et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo 1 Ma. 11:19
post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema 1 Ma. 11:54
et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra 1 Ma. 13:32
sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri Rom. 5:14
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum Rom. 5:17
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum Rom. 5:21
et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens Apoc. 19:6
et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex Aegypti ne regnaret Hierosolymis, 3 Esd. 1:35
et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum octo. 3 Esd. 1:43
regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini. 3 Esd. 1:44
et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim, 3 Esd. 1:46
et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. 4 Esd. 11:5
et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram. 4 Esd. 11:12