Haller's Concordance: REGNET
- nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel Dt. 17:20
- dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem 1 Ki. 16:1
- dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum 3 Ki. 1:24
- Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri. Esther 2:4
- et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei Jer. 33:21
- ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum Rom. 5:21
- non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius Rom. 6:12