Haller's Concordance: RELICTUS
- populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan 4 Ki. 25:22
- omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo Job 20:26
- et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem Isa. 4:3
- et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae Isa. 7:22
- venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra Jer. 40:6
- qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis Ezec. 6:12
- Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. Dan. 10:8
- et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus 1 Ma. 7:46
- et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus 1 Ma. 11:70
- horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus 1 Ma. 13:4
- commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit 2 Ma. 13:23
- Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam Rom. 11:3