Haller's Concordance: ARDENS
- erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel Ex. 24:17
- cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius Jud. 12:16
- nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans Wis. 16:22
- anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat Sir. 23:22
- quasi ignis effulgens et tus ardens in igni Sir. 50:9
- ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans Isa. 30:27
- qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die Isa. 65:5
- et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis. Dan. 10:6
- et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas Lk. 24:32
- ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius Jn. 5:35
- et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis Apoc. 8:8
- et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum Apoc. 8:10
- et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus. 4 Esd. 4:48