Haller's Concordance: RELINQUET
- quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Gen. 2:24
- bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris Pr. 13:22
- et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis Sir. 11:20
- ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen Mal. 4:1
- quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit Mt. 18:12
- propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam Mk. 10:7
- propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Eph. 5:31