Haller's Concordance: RELIQUISSENT
- et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia 2 Par. 24:24
- occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 28:6
- porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent Jud. 6:10
- si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi Jer. 49:9
- si fures introissent ad te si latrones per noctem quomodo conticuisses nonne furati essent sufficientia sibi si vindemiatores introissent ad te numquid saltim racemos reliquissent tibi Abd. 1:5