Haller's Concordance: RELIQUUS
- omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio Josu. 8:13
- dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 1 Ki. 16:11
- egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur 3 Ki. 20:19
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites 1 Par. 19:6
- et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem 2 Esd. 7:72
- Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem 1 Ma. 12:6