Haller's Concordance: REMANEBIT
- cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus Ex. 10:26
- nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis Ex. 12:10
- non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane Ex. 23:18
- cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane Lev. 7:15
- eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus Lev. 22:30
- porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel 3 Ki. 11:32
- ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus 4 Ki. 20:17
- si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius Sir. 27:5
- omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos Jer. 42:17
- iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet, 4 Esd. 7:34