Haller's Concordance: RENOVARE
- nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare Sir. 49:9
- dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare 1 Ma. 4:36
- et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam 1 Ma. 12:1
- maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos 1 Ma. 12:10
- elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam 1 Ma. 12:16
- et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur? 4 Esd. 7:75