Haller's Concordance: REPENTE
- separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam Num. 16:21
- inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis Josu. 10:9
- qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii Judg. 20:37
- cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin Judg. 21:21
- laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat 2 Par. 29:36
- repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi Job 1:19
- si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis Job 9:12
- manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me Job 10:8
- ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum Job 16:12
- in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum Job 26:12
- quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit Pr. 24:22
- ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam Isa. 27:3
- eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis Isa. 29:6
- et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos Isa. 40:24
- veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies Isa. 47:11
- priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt Isa. 48:3
- contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae Jer. 4:20
- filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos Jer. 6:26
- multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates repente terrorem Jer. 15:8
- repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud Jer. 18:7
- audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis Jer. 18:22
- et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae Ezec. 32:10
- numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis Hab. 2:7
- et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel 1 Ma. 1:32
- et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni 1 Ma. 5:28
- sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 2 Ma. 5:5
- praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt 2 Ma. 14:22
- ne cum venerit repente inveniat vos dormientes Mk. 13:36
- et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes Acts 2:2