Haller's Concordance: REPLEBITUR
- haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra 4 Ki. 3:17
- omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum Tob. 14:7
- de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei Pr. 12:14
- viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus Pr. 14:14
- de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum Pr. 18:20
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate Pr. 28:19
- et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius Sir. 23:14
- laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum Sir. 31:3
- qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea Sir. 31:5
- qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea Sir. 32:19
- sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur Sir. 38:25
- quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare Hab. 2:14
- erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae Lk. 1:15