Haller's Concordance: AREA
- dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias Num. 18:30
- sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi Dt. 15:14
- sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas Dt. 16:13
- non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas Dt. 25:4
- ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel Judg. 6:37
- venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei 2 Ki. 24:18
- rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum 3 Ki. 22:10
- qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit 4 Ki. 6:27
- angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei 1 Par. 21:18
- porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum 1 Par. 21:20
- igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram 1 Par. 21:21
- protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 1 Par. 21:28
- et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei 2 Par. 3:1
- porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis 2 Par. 18:9
- filii Area septingenti septuaginta quinque 1 Esd. 2:5
- filii Area sescenti quinquaginta duo 2 Esd. 7:10
- et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est Isa. 30:24
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius Jer. 51:33
- area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis Osee 9:2
- idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario Osee 13:3
- sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti Joel 1:20
- et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem. 3 Esd. 9:6
- et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem. 3 Esd. 9:41
- quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area. 4 Esd. 4:30
- et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata inhabitantium super terram. 4 Esd. 4:39
- qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi, 4 Esd. 9:17