Haller's Concordance: REPLETUS
- Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi Dt. 34:9
- homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis Job 14:1
- adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum Sir. 39:16
- gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom Isa. 34:6
- Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. Dan. 3:19
- verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum Mic. 3:8
- repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam Hab. 2:16
- super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare 2 Ma. 9:7
- isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans 2 Ma. 9:8
- tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores Acts 4:8
- Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum Acts 13:9
- multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra 2 Cor. 7:4
- habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo Phil. 4:18