Haller's Concordance: AREAM
- veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies Gen. 50:10
- Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat Ruth 3:2
- lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit Ruth 3:3
- descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus Ruth 3:6
- postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves 2 Ki. 6:6
- cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei 2 Ki. 24:16
- et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 2 Ki. 24:21
- cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta 2 Ki. 24:24
- cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam 1 Par. 13:9
- misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei 1 Par. 21:15
- numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget Job 39:12
- cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili Mt. 3:12
- cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili Lk. 3:17
- et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae. 3 Esd. 9:38
- quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere. 4 Esd. 4:32