Haller's Concordance: REPOSITA
- pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel Lev. 10:14
- quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo Job 19:27
- propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii Col. 1:5
- in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 2 Tim. 4:8
- si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita. 4 Esd. 7:14
- et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus? 4 Esd. 7:121
- intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt 4 Esd. 13:18