Haller's Concordance: REPTILIA
- dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita Gen. 1:24
- sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt Gen. 8:19
- hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus Ps. 104:25
- bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes Ps. 148:10
- lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te Mic. 7:17
- in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli Acts 11:6
- sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia, 4 Esd. 6:53