Haller's Concordance: REPUDII
- si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua Dt. 24:1
- et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit Dt. 24:3
- haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50:1
- quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa Jer. 3:8
- dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii Mt. 5:31
- dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere Mt. 19:7
- qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere Mk. 10:4