Haller's Concordance: REQUIESCET
- in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea Lev. 26:35
- habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum Dt. 23:16
- et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet Dt. 33:12
- quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas Ps. 125:3
- qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato Pr. 1:33
- protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet Sir. 14:27
- frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis Sir. 43:22
- et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis Isa. 11:2
- quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro Isa. 25:10
- adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Isa. 51:4
- et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius Ezec. 16:42
- et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur Lk. 10:6
- propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe Acts 2:26