Haller's Concordance: RESPEXIT
- Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius Gen. 4:4
- ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius Gen. 4:5
- nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri Gen. 31:42
- respexit filios Israhel et cognovit eos Ex. 2:25
- et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias Dt. 26:7
- surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit 1 Ki. 24:8
- respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui respondit ego sum 2 Ki. 2:20
- respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit 3 Ki. 19:6
- venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 4 Ki. 9:30
- de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam Ps. 33:13
- respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum Ps. 102:17
- et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum Sir. 11:13
- post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis Sir. 16:30
- sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius Sir. 42:16
- quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines Lk. 1:25
- quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes Lk. 1:48
- acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas Lk. 9:16
- et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis Lk. 22:61
- et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt. 4 Esd. 11:44