Haller's Concordance: RESPHA
- fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner 2 Ki. 3:7
- tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi 2 Ki. 21:8
- tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem 2 Ki. 21:10
- et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul 2 Ki. 21:11