Haller's Concordance: RESPICE
- si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc Ex. 33:13
- respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti Dt. 26:15
- sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie 3 Ki. 8:28
- dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias Jud. 6:15
- respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum Jud. 9:6
- dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam Jud. 13:7
- respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo Job 40:12
- respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego Ps. 25:16
- surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper Ps. 59:5
- exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me Ps. 69:16
- respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae Ps. 74:20
- Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc Ps. 80:14
- respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae Ps. 86:16
- respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum Ps. 119:132
- respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam Ps. 142:4
- miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum Sir. 36:1
- respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur Isa. 33:20
- ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos Isa. 64:9
- recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum Lam. 5:1
- respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi Bar. 2:16
- congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster 2 Ma. 1:27
- et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi Lk. 9:38
- et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit Lk. 18:42
- intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos Acts 3:4
- et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum Acts 4:29
- veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum Acts 22:13