Haller's Concordance: RESPICERE
- et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas Gen. 19:17
- Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo Tob. 11:5
- et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini Sir. 23:37
- melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum Sir. 33:22
- mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se Hab. 1:13
- et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere Lk. 13:11
- et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum Apoc. 5:3