Haller's Concordance: RESPICIAM
- respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum Lev. 26:9
- omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos Isa. 66:2
- quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam Amos 5:22
- et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra Mal. 2:13