Haller's Concordance: RESPICIENS
- confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Gen. 23:17
- iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum Ex. 14:24
- et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel Josu. 15:7
- et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius 1 Ki. 1:11
- disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia Job 40:11
- vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis Sir. 40:30
- circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat Sir. 51:10
- et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem Ezec. 42:4
- et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum 2 Ma. 7:15
- statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura 2 Ma. 8:11
- respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum 2 Ma. 9:23
- respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites Lk. 21:1
- et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei Jn. 1:36