Haller's Concordance: RESPONDEBUNT
- et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti Dt. 29:25
- quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum Josu. 22:28
- et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc 3 Ki. 9:9
- condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi Job 15:6
- et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis Isa. 13:22
- universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es Isa. 14:10
- et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi Jer. 7:27
- et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis Jer. 22:9
- tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum Mt. 25:37
- tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi Mt. 25:44
- et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus? 4 Esd. 7:73