Haller's Concordance: RESPONDENTES
- quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso 1 Ki. 9:12
- Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo. Dan. 2:10
- Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. Dan. 3:16
- Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex. Dan. 3:24
- Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. Dan. 6:13
- si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non Agg. 2:12
- et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus 1 Ma. 2:17
- et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec 1 Ma. 12:18
- et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio Mt. 21:27
- quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis Mt. 26:66
- et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam Mk. 11:33
- respondentes dicunt illi ubi Domine qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae Lk. 17:37
- ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris Lk. 20:24
- respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti Lk. 20:39
- Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate Acts 4:19