Haller's Concordance: RESPONDERE
- et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti Gen. 45:3
- et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum 2 Ki. 3:11
- dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus 2 Par. 10:9
- si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille Job 9:3
- loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere Job 9:35
- omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur Job 32:1
- cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer Job 32:5
- et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius Job 32:12
- numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei Job 40:2
- qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum Job 40:4
- ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te Pr. 22:21
- stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem Pr. 27:11
- servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit Pr. 29:19
- Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. Dan. 3:16
- et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare Mt. 22:46
- et non poterant ad haec respondere illi Lk. 14:6
- sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere Col. 4:6