Haller's Concordance: RESPONDITQUE
- habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens Gen. 23:10
- responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:8
- venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus Ex. 24:3
- responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci Josu. 7:20
- responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis Josu. 24:16
- responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas 1 Ki. 10:12
- et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi 1 Ki. 10:22
- responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure 1 Ki. 20:10
- et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto 2 Ki. 16:2
- et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei 2 Ki. 16:3
- responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo 2 Ki. 16:18
- responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam 2 Ki. 19:30
- responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem 3 Ki. 1:43
- responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae 3 Ki. 2:22
- responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege 3 Ki. 3:22
- responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant 3 Ki. 12:13
- responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
- responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea 3 Ki. 20:4
- responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim dicit Dominus comedent et supererit 4 Ki. 4:43
- responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum 4 Ki. 18:27
- responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli 1 Par. 21:3
- responditque rex dura derelicto consilio seniorum 2 Par. 10:13
- Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. Esther 1:16
- Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudaeos. Esther 8:7
- Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Dan. 4:30