Haller's Concordance: RESPONSUM
- misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret 1 Ki. 19:14
- quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum Tob. 7:11
- custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam Wis. 1:11
- esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum Sir. 5:13
- quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum Sir. 8:12
- si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum Sir. 32:11
- prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis Jer. 5:13
- et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei Mic. 3:7
- et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini Lk. 2:26
- dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso Jn. 1:22
- et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei Jn. 19:9
- qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te Acts 10:22
- sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal Rom. 11:4
- sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 2 Cor. 1:9
- qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte Heb. 8:5
- et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur. 3 Esd. 6:6