Haller's Concordance: RESTITUIT
- ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis 4 Ki. 14:22
- ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher 4 Ki. 14:25
- reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 14:28
- in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc 4 Ki. 16:6
- ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis 2 Par. 26:2
- et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius Ps. 18:24
- Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. Dan. 14:38
- restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion 1 Ma. 14:26