Haller's Concordance: ARGENTEAS
- quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur Ex. 26:19
- quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur Ex. 26:21
- quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas Ex. 26:32
- ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis Ex. 36:30
- fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra Num. 10:2
- aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 1 Par. 28:16
- increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt Ps. 68:30
- columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem Cant. 3:10
- columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris Sir. 26:23
- Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum Acts 19:24