Haller's Concordance: RESURGENT
- propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum Ps. 1:5
- vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam Isa. 26:19
- qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt Isa. 43:17
- qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra Amos 8:14
- in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 1 Cor. 15:52
- quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 1 Th. 4:16