Haller's Concordance: RESURRECTIONEM
- SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum Lam. 3:63
- in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum Mt. 22:23
- et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis Mt. 27:53
- et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes Mk. 12:18
- et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur Lk. 2:34
- accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum Lk. 20:27
- et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii Jn. 5:29
- dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis Acts 4:2
- quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis Acts 17:18
- cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum Acts 17:32
- Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur Acts 23:8
- spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum Acts 24:15
- si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis Phil. 3:11
- qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem 2 Tim. 2:18
- acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem Heb. 11:35
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis 1 Pet. 1:3
- quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 1 Pet. 3:21