Haller's Concordance: RESURRECTIONIS
- quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra Soph. 3:8
- neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis Lk. 20:36
- incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis Acts 1:22
- et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis Acts 4:33
- si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus Rom. 6:5
- ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius Phil. 3:10
- baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni Heb. 6:2