Haller's Concordance: RESURREXIT
- et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo Mk. 6:14
- quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit Mk. 6:16
- non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis Acts 10:41
- qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram Rom. 4:25
- itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo Rom. 7:4
- quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis Rom. 8:34
- et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 1 Cor. 15:4
- si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 1 Cor. 15:12
- si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 1 Cor. 15:13
- si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 1 Cor. 15:14
- nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 1 Cor. 15:16
- quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 1 Cor. 15:17
- nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 1 Cor. 15:20
- et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 2 Cor. 5:15
- si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 1 Th. 4:14