Haller's Concordance: RETIACULA
- et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero 3 Ki. 7:17
- et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi 3 Ki. 7:20
- columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum 3 Ki. 7:41
- hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia 2 Par. 4:12
- malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum 2 Par. 4:13
- et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata Jer. 52:22