Haller's Concordance: RETICULUM
- sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare Ex. 29:13
- tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum Ex. 29:22
- duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis Lev. 3:4
- duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis Lev. 4:9
- adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare Lev. 8:16
- adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi Lev. 9:10
- adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris Lev. 9:19
- decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum 4 Ki. 25:17